- MONAS
- MONASin talorum, iactu unitatem denotat, Angl. Ace, sicut senio sex unitates, Angl. Sice: Apud Graecos Monas Χίος dictus est, ut patet ex Proverbio Κῶος καὶ Χίος, de quo Suidas, ὁ μὲν γὰρ Χίος, inquit, ἐδύνατο ἕν, ὅδ3 Κῶος ἓξ, Chius quidem valebat unum, Cous vero sex. In nummaria ratione Monas, Graece Μονὰς, significavit sex milia, ut constat ex Anastasio Sinaita: quod primus observavit Casaubon. eiusque rationem reddere conatus est Salmas. ad Hist. Aug. quoniam solidus sex milibus aereorum denariorum illius temporis censebatur. Quod videtur hausisse ex Cassiodoro l. 1. epist. 10. etsi interdum ad 7000. interdum ad 7200. huiusmodi aereolos augesceret, ut videre est ex Novella Theod. de pretio solidi. Hinc Scaliger ad Casaubon. Ep. 84. ἑκατὸν μονάδας λιτρῶν χρυσίου, de quibus loquitur Chrysostomus in Acta Apost. homil. 11. h. e. 600000. pondo auri, ait esse Coronatorum solatorum 86400000. ut calculones hodierni vocant, milliones 86. et praeterea 40000. coronatorum. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 15. ubi de valore solidi prolixe disserit. Apud Platonem Ep. 7. sacra μονὰς, tribuitur fabricatori Deo; qui unus cum sit, ad eius exemplum maxima quaeque unica sunt et singularia, ut Mundus, Sol, Luna, Veritas. Dyas ex unitate profecta; materiam procreavit. Trias omnes materiae species. E' quibus velut auctoribus conficiuntur sequentes numeri, etc. Vide Car. Paschalium Coronarum l. 9. c. 14. ut et Tob. Pfannetum Theol. Gentil. pur. c. 2. de Deo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.